Latin · ~7 min
Lines 5.616-5.655
Valerius Flaccus, Argonautica 5.616-655
Not analysed yet
quisque suis tum vota deis et pocula fundit,
dent aciem, dent belligeros superare labores.
Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
ingentemque trahens arctoa per aequora nubem
aspicit Aeaea Minyas stupefactus in urbe
ambitumque senem promissaque vellera puppi
Thessalicae. citus ad summi stellantia patris
tecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:
'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua divi
exitia in solos hominum molimur honores,
teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelo
non abigis neque femineis ius obicis ausis.
non queror, exstructa quod vexerit ipsa carina
vellera sacra meis sperantem avertere lucis,
quodque palam tutata viros: sic cetera pergat,
si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,
nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
quin age -quid tantae coeunt in proelia gentes?
quid tuus Aesonides? -imus nos, protinus imus
in nemus auriferum et sumptis decernimus armis?
vel tu sola polo tacitis inopina tenebris
labere: quantus ibi deus experiere nec illas
adstiteris impune trabes. an Martia templa
intemeranda minus, tantum mihi lucus et agger
quod rudis et sola colimur si gentibus umbra?
est amor et rerum cunctis tutela suarum,
et tibi, magne pater, terris donaria certant:
est honor his etiam lucis. ego cara Mycenes
culmina, virgineas praeder si Cecropis arces,
iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebit
nata querens. metuant ergo nec talia possint.'
Non tulit haec animis, quin longa silentia Pallas
rumperet inridens strepitumque minasque Gradivi.
'non tibi Aloidae, quibus haec fera murmura iactes,
non Lapithae, sed Pallas' ait; 'neque ego aegide digna,
nec vocer ulterius proles Iovis, excidat iste
ni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxo
oderis et primis adimam tua nomina bellis.