Latin · ~7 min
Lines 5.656-5.695
Valerius Flaccus, Argonautica 5.656-695
Not analysed yet
quin simili matrem demens gravitate secutus;
digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.
quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes,
si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
impavidus maria et nondum qui nota subibat,
iuvimus et magnis aliquam spem movimus ausis?
an nullas praeferre preces nec foedera regis
ulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna
debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste,
siqua petit. cuperem haec etiam nunc bella remitti
nec socias armare manus. da vellera, rector,
et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
abnegat et solus nostris sudoribus obstat,
ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?
faxo aliqua et nequeat.' sic femina. coepelat ardens
hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
'quid vesane fremis? cum vos iam paenitet acti
peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
quolibet ista modo, quacumque impellite pugna,
quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
sit Persen pepulisse satis, nec vana retentet
spes Minyas finemve velint imponere bello.
ilium etenim talis rerum manet, accipite, ordo:
victa retro nunc castra dabit bellumque remittet
territus adventu ducis et virtute Pelasgi:
mox ubi Thessalicis referent hos flamina terris,
tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit,
done et Aeeten inopis post longa senectae
exilia heu magnis quantumlibet impia fatis
nata iuvet Graiusque nepos in regna reponat.
hic labor amborumque haec sunt discrimina fratrum.
vadite et adversis, ut quis volet, inruat armis.'
Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit,
et iam sidereo noctem demittit Olympo.
tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere pugnas
Musarum chorus et citharae pulsator Apollo,
fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
surgitur in somnos seque ad sua limina flectunt.