Latin · ~7 min
Lines 6.225-6.268
Valerius Flaccus, Argonautica 6.225-268
Not analysed yet
tenuia non ilium candentis carbasa lini,
non auro depicta chlamys, non flava galeri
caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae.
ianque novus mediae stupefacta per agmina pugnae
vadit eques densa spargens hastilia dextra,
fulmineumque viris †profundis† ingeriit ensem
huc alternus et huc; cum saevior ecce iuventus
Sarmaticaeque coire manus fremitusque virorum
semiferi; riget his molli lorica catena;
id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos
et caput ingentem campis hostilibus umbram
fert abies obnixa genu vaditque virumn vi,
vadit equum, docilis relegi docilisque relinqui
atque iterum medios non altior ire per hostes.
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor
anfractu levioris equi deludit anhelos
immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque
concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi.
Campesus impacta latus inter et ilia quercu
tollitur ac mediam moriens descendit in hastam.
Oebasus infestum summisso poplite Phalcen
evasisse ratus laevum per luminis orbem
transigitur; tenerae liquuntur vulnere malae.
contra autem geminis fidens thoracibus ictum
sustinet et gladio Sibotes ferit ultima teli,
nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat
Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno.
seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum
pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam;
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro
turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.
impulit adverso praeceps equus Onchea conto
nequiquam totis revocantem viribus armos
in latus: accedit sonipes, accedit et ipse
frigidus: arma cadunt, rorat procul ultima cuspis;
qualem populeae fidentem nexibus umbrae
siquis avem summi deducat ab aere rami,
ante manu tacita cui plurima crevit harundo;
illa dolis viscoque super correpta sequaci
implorat ramos atque inrita concitat alas.
Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis
Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis,
et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo
dicta manet nostrosque feret qui victor amores.