Latin · ~8 min
Lines 6.269-6.316
Valerius Flaccus, Argonautica 6.269-316
Not analysed yet
non', ait, 'invitoque gener mutabere patri.'
tum simul adversas conlatis cursibus hastas
coniciunt; fugit adductis Albanus habenis
saucius atque datum leto non sperat Anausin,
nec videt. ille autem telo moribundus adacto
'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,
'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo
sustineat nullisque levet Medea venenis.'
dixerat, extremus cum lumina corripit error,
voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.
Hinc animos acies auget, magnoque doloris
turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes
increpat et stricto sic urget Iazygas ense:
'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus
ante pater. quae vos subito tam foeda senectus
corripuit fregitque animos atque abstulit iras?
aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem
Argolicamque manum aut cars occumbite natis.'
inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras:
'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato
suggere nunc animamque parem, si fata peroso
tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi
paruimus parvique eadem didicere nepotes.'
haec ait, auditusque Erebo. tunc corripit ensem
turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos
Phasidis Arctois Aquites errabat in armis
(populeus cui frontis honor conspectaque glauco
tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis
immemorem durae cupiens abducere pugnae;
iamque omnes impune globos diversaque lustrans
agmina non usquam natum videt, utque iterum intrat
vociferans, iterum belli diversa peragrat,
lancea caeruleas circum strepit incita vittas.
opprimit admissis ferus hunc Gesander habenis.
ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit
'te' que 'per hanc', inquit, 'genitor tibi si manet, oro
canitiem, compesce minas et si tibi natus,
parce meo.' dixit. contra sic victor adacto
ense refert: 'genitor, turpi durare senecta
quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra
maluit atque ultro segnes abrumpere metas.
et tibi si pietas nati, si dextra fuisset,
haut medii precibus tereres nunc tempora belli,
praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis:
et certasse manu decet et caruisse sepulchre.'
dixerat; ille deos moriens caelumque precatur,
dextera ne misero talis foret obvia nato.