Latin · ~7 min
Lines 7.213-7.253
Valerius Flaccus, Argonautica 7.213-253
Not analysed yet
ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,
sic oculos incerta tenet magnique sororem
paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens
prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit
hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris?
ante et Thessalicae Phasin petiere carinae
perque tot infelix frustra vada venit Iason,
quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum
sola, tuae venio iam pridem ignava iuventae.
cetera parce queri neu me meliora secutam
argue; quippe etiam repetentur munera divum.
omnibus hunc potius communem animantibus orbem,
communes et crede deos. patriam inde vocato,
qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus
cluserit hoc uno semper sub frigore mensis.
fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,
nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris,
meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinam
Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero
(ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono?'
Ilia deae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit
'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.
i, precor, atque illum pro me dimitte timorem.
sed magis his miseram, quando potes, eripe curis,
unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,
perpetior durae iamdudum incendia mentis.
nulla quies animo, nullus sopor arida . . .
quaere malis nostris requiem mentemque repone,
redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
somniferas ipsaque oculos componere virga.
tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
omnia, vipereos ipsi tibi surgere crines.'
talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinus pestemque latentem
ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.