Latin · ~7 min
Lines 7.254-7.295
Valerius Flaccus, Argonautica 7.254-295
Not analysed yet
Occupat amplexu Venus et furialia figit
oscula permixtumque odiis inspirat amorem;
dumque illam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet, quin hoc' ait 'audi
atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:
'cum levis a superis ad te modo laberer auris,
forte ratem primo †figientem† litore cerno,
qualem nostra suo numquam dimittere portu
vellet, adhuc omnes quae detinet insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis
visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)
advolat atque unam comitum ratus esse tuarum
"per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
et quem non meritis videas occurrere monstris,
haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,
tu fletus ostende meos; illi has ego voces,
qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.
ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
defecere deae; spes et via sola salutis,
quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,
ne mea; totque animas, qualis nec viderit ultra,
dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet.
expediit totque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patrios exhorruit axes,
si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo,
cur non hospitibus fas sit succurrere dignis
te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?
occidat aeterna tandem Cadmeia morte
ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.
at tamen hoc saeva corpus de morte receptum,
hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?
die, ait, an potius" —strictumque ruebat in ensem.
promisi; ne falle, precor. cumque ipsa moverer
adloquio casuque viri, te passa rogari
sum potius; tu laude nova, tu supplice digno
dignior es; sat fama meis iam parta venenis.'
Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu
vix animos dextramque tenens, quin ipsa loquentis
iret in ora deae: tanta pudor aestuat ira
verba cavens; horror molles invaserat annos.