Latin · ~7 min
Lines 7.338-7.381
Valerius Flaccus, Argonautica 7.338-381
Not analysed yet
'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
gaudia, non dulces fratris pubescere malas?
hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis
morte perire tua, qui te nunc invocat unam,
qui rogat et nostro quem prima in litore vidi?
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
tunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstris
protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.
testor cara tuas, Circe Titania, voces,
te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant
consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata,
rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque
vertitur, hunc solum propter seu vivere gaudens
sive mori, quodcumque velit. maiora precatur
carmina, maiores Hecaten immittere vires
nunc sibi, nec notis stabat contenta venenis.
cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis
nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae
Cauaseum promit nutritaque gramina poenis,
quae sacer ille nives inter tristesque pruinas
durat alitque cruor, cum viscere vultur adeso
tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto.
idem nec longi languesct finibus aevi
immortale virens, idem stat fulmina contra
sanguis et in mediiis florescunt ignibus herbae.
prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen
intulit et validas scopulis effodit aristas;
mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes
sub decima iuga feta metit saevitque per omnes
relliquias saniemque dei; gemit inritus ille
Colchidos ora tuens; totos tunc contrahit artus
†monte† dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.
Talibus infelix contra sua regna venenis
induitur noctique tremens infertur opacae.
dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
qualis adhuc teneros supremum pallida fetus
mater ab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi brevibusque insurgere pennis;
illos caerulei primus ferit horror Olympi,
iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor:
haud aliter caecae per moenia deficit urbis
incedens horretque domos Medea silentes.