Latin · ~7 min
Lines 7.426-7.466
Valerius Flaccus, Argonautica 7.426-466
Not analysed yet
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege, vides. occumbere tandem
possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire
patris iussa tui; numquam sine vellere abibo
hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.
Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
conticuisse viri iamque et sua verba reposci,
nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,
quove tenus, prima cupiens effundere voce
omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;
haeret et attollens vix tandem lumina fatur:
'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
unde mei spes ulla tibi? tantosque petisti
cur non ipse tua fretus virtute labores?
nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis,
occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo,
sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
externae regina domus? miraris et ipse,
credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae.
sed fatis sum victa tuis; cape munera supplex
non mea; teque iterum Pelias si perdere quaeret
inque alios casus, alias si mittet ad urbes,
heu formae ne crede tuae.' Titania iamque
gramina Perseasque sinu depromere vires
coeperat hisque iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquam spem ponis in istis
aut tua praesenti virtus te educere leto,
si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
me sine et insontem misero dimitte parenti.
dixerat: extemplo (neque enim matura ruebant
sidera et extremum suffecerat axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu
non secus ac patriam pariter famamque decusque
obicit. ille manu subit et vim corripit omnem.
Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam
cessit ab ore pudor propiorque implevit Erinys,
carmina nunc totos volvit figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam,
iamque sui tauris languent absentibus ignes.