Latin · ~8 min
Lines 7.467-7.510
Valerius Flaccus, Argonautica 7.467-510
Not analysed yet
'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume,
quam modo funerea tenuit Discordia dextra.
hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes;
protinus in sese conversa furoribus ibit
cuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et me
respiciet fortasse pater.' sic deinde locuta
iam magis atque magis mentem super alta ferebat
aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
se sine. tum vero extremo percussa dolore
arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
crede, tui. quantum hinc aberis, die quaeso, profundi?
quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
cura mei quocumque loco, quoscumque per annos;
atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
munera, servatum pudeat nec virginis arte.
ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?
an me mox merita morituram patris ab ira
dissimulas? te regna tuae felicia gentis,
te coniunx natique manent; ego prodita abibo;
nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'
protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
flexerat et simili iamdudum adflarat amore)
'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta
credis et ulla pati sine te loca? redde tyranno
me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem,
si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
teque tuo longe fulgentem vellere gaudens
spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus?
respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
per te, quae superis divisque potentior imis,
perque haec, virgo, tuo redeuntia sidera nutu
atque per has nostri iuro discriminis horas:
umquam ego si meriti sim noctis et immemor huius,
si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,
senseris et me tum non haec promissa tuentem,
tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis
flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
ingrato queat, et si quid tum saevius istis,
adicias meque in medio terrore relinquas.'
audiit atque simul meritis periuria poenis
despondet questus semper Furor ultus amantum.