Latin · ~7 min
Lines 7.511-7.553
Valerius Flaccus, Argonautica 7.511-553
Not analysed yet
Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque,
et nunc ora levant audaci laeta iuventa,
ora simul totiens dulcis rapientia visus,
nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis
redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:
'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio maneat te vellere custos;
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
crede, labor, quem —tanta utinam fiducia nostri
sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique vigoris …'
dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,
protinus immensis recubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
sibila, seque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'
exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
illa trahit ridens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,
heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.
o utinam nullo te sim visura labore
ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
ipsaque pervigilis calcantem lumina monstri:
contingat bis deinde mori.' sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
Et iam puniceo regem spes vana sub ortu
extulerat, quantis nox una diremerit undis
Aesoniden, liberne fretis iam vultus apertis
utque prius totum sileat mare. dumque ea longe
explorare †quaeat†, contra venit Arcas Echion
dicta ferens, iam Circaeis Mavortis in agris
stare virum: daret aeripedes in proelia tauros.
et 'vocor en ultro' dixit, 'spesque addidit alas.
vos mihi nunc primum in flammas invertite, tauri,
aequora, nunc totos aperite et volvite flatus.
exeat Haemonio messis memoranda colono,
tuque tuum patri in Graium da, nata, draconem.
ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa
terga mihi diros servent infecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.