Latin · ~8 min
Lines 8.303-8.348
Valerius Flaccus, Argonautica 8.303-348
Not analysed yet
impatiens tremit hasta morae, nec longius inter,
quam quod tela vetet, superest mare. vocibus urgent
interea et pedibus pulsant tabulata frementes.
Cum subitas videre rates vibrataque flammis
aequora, non una Minyae formidine surgunt,
primus et in puppem deserta virgine ductor
prosilit et summa galeam rapit altus ab hasta;
ense simul clipeoque micat; nec cetera pubes
segnius adreptis in litore constitit armis.
at tibi quae scelerum facies, Medea, tuorum?
quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti
quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
credideras? ergo infausto sese occulit antro,
non aliud quam certa mori, seu carus Iason
seu frater Graia victus cecidisset ab hasta.
Haud ita sed summo segnis sedet aethere Iuno
aut sinit extrema Minyas decernere pugna,
nec numero quoniam Colchis nec puppibus aequos.
ergo ubi diva rates hostemque accedere cernit,
ipsa subit terras tempestatumque refringit
ventorumque domos. volucrum gens turbida fratrum
erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.
videre, inque unum pariter mare protinus omnes
infesto clamore ruunt inimicaque Colchis
aequora et adversos statuunt a litore fluctus.
Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela
Styrus abit; vasto rursus desidit hiatu
abrupta revolutus aqua. iamque omnis in astra
itque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctu
descendit. vorat hos vertex, hos agmine toto
gurges agit. simul in vultus micat unldique terror;
crebra ruina poli caelestia limina laxat.
non tamen ardentis Styri violentia cedit;
hortatur socios media inter proelia divum:
'transferet ergo meas in quae volet oppida dotes
Colchis? et Haemonius nobis succedet adulter?
nec mihi tot magnos inter regesque procosque
profuerit prona haud dubii sententia patris?
an virtus praelata viri est et fortior ille,
quem sequitur? iuungam igniferos sine carmine tauros
saevaque Echionii ferro sata persequar hydri.
hoc adeo interea specta de litore pugnas
amborum: victoris eris. iam digna videbis
proelia, iamque illud carum caput ire cruenta
sub freta, semiviri nec murra corpus Achivi
sed pice, sed flammis et olentis sulphure crines.