Latin · ~7 min
Lines 8.349-8.391
Valerius Flaccus, Argonautica 8.349-391
Not analysed yet
vos modo vel solum hoc fluctus expellite corpus,
non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit.
fallor? an hos nobis magico nunc carmine ventos
ipsa movet diraque levat maria ardua lingua?
atque iterum Aesonides, iterum defenditur arte,
qua solet? haut illi cantus et futile murmur
proderit. ite, rates, et frangite virginis undam.'
dixit et intortis socio cum milite remis
prosilit; at fluctu puppis labefacta reverso
solvitur effunditque viros ipsumque minantem
tunc quoque et elata quaerentem litora dextra.
ibat et arma ferens et strictum naufragus ensem,
incipit et remos et quaerere transtra solutae
sparsa ratis maestasque altis intendere voces
puppibus; ast inter tantos succurrere fluctus
nulla potest aut ille †velit†, quotiensque propinquat,
tunc aliud rursus dirimit mare. iam tamen errat
iamque abiit, fundoque iterum violentus ab imo
erigitur; sed fluctus adest magnoque sub altis
turbine figit aquis, et tandem virgine cessit.
Absyrtus visu maeret defixus acerbo.
heu quid agat? qua vi portus et prima capessat
ostia? qua possit Minyas invadere, clausos
quos videt agnoscitque fremens? maria obvia contra
saevaque pugnat hiems totusque in vertice pontus.
abscessit tandem vanaque resedit ab ira
et tanta de clade ratis. latus inde sinistrum
adversamque procul Peuces defertur in oram
cum sociis; gemino nam scinditur insula flexu
Danubii. hac dudum Minyae Pagasaeaque puppis
in statione manent; illinc Aeetius heros
obsidet adversa tentoria Thessala classe
impatiens, pugnaeque datur non ulla potestas.
noctes atque dies vastis mare fluetibus inter
perfurit, expediant donec Iunonia sese
consilia atque aliquem bello ferat anxia finem
At Minyae tanti reputantes ultima belli
urgent et precibus cuncti fremituque fatigant
Aesoniden. quid se externa pro virgine clausos
obiciat, quidve illa pati discrimina cogat?
respiceret pluresque animas maioraque fata
tot comitum, qui non furiis nec amore nefando
per freta, sed sola sese virtute sequantur.