Latin · ~5 min
Lines 8.437-8.467
Valerius Flaccus, Argonautica 8.437-467
Not analysed yet
credidit ardentes quis te tunc iungere tauros
posse? quis ad saevi venturum templa draconis?
o utinam ergo meus pro te non omnia posset
atque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaero
quid iubeas. —heu dure siles, magnumque minatur
nescio quid tuus iste pudor? mene, optime quondam
Aesonide, me ferre preces et supplicis ora
fas erat? haud hoc nunc genitor putat aut dare poenas
iam sceleris dominumque pati.' sic fata parantem
reddere dicta virum furiata mente refugit
vociferans. qualem Ogygias cum tollit in arces
Bacchus et Aoniis inlidit Thyada truncis,
talis erat talemque iugis se virgo ferebat
cuncta pavens: fugit infestos vibrantibus hastis
terrigenas, fugit ardentes exterrita tauros.
si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubes
cerneret et tenui Tempe lucentia fumo,
hoc visu contenta mori. tunc tota querellis
egeritur questuque dies, eademque sub astris
sola movet, maestis veluti nox illa sonaret
plena lupis quaterentque truces ieiuna leones
ora vel orbatae traherent suspiria vaccae.
procedit: non gentis honos, non restat imago
Solis avi, non barbaricae decor ille iuventae,
qualis erat, cum Chaonio radiantia trunco
vellera vexit ovans interque ingentia Graium
nomina Palladia virgo stetit altera prora.
haeret, et hinc praesens pudor, hinc decreta suorum
dura premunt. utcumque tamen mulcere gementem
temptat et ipse gemens †et tempera dictis†:
'mene aliquid meruisse putas? me talia velle . . .'