Latin · ~8 min
Lines 8.392-8.436
Valerius Flaccus, Argonautica 8.392-436
Not analysed yet
an vero ut thalamis raptisque indulgeat unus
coniugiis? id tempus enim. sat vellera Grais,
et posse oblata componere virgine bellum.
quemque suas sinat ire domos, nec Mart. cruento
Europam atque Asiam prima haec committat Erinys.
namque datum hoc fatis trepidus supplexque canebat
Mopsus, ut in seros irent magis ista nepotes
atque alius lueret tam dira incendia raptor.
Ille trahens gemitum tantis ac vocibus impar,
quamquam iura deum et sacri sibi conscia pacti
religio dulcisque movent primordia taedae,
cunctatur mortemque cupit sociatmque pericli
cogitat…
…haut ultra sociis obsistere pergit.
haec ubi fixa viris, tempus fluctusque quietos
exspectant: ipsam interea, quid restet, amantem
ignorare sinunt decretaque tristia servant.
Sed miser ut vanos, veros ita saepe timores
versat amor fallique sinit nec virginis annos.
ac prior ipsa dolos et quamlibet intima sensit
non fidi iam signa viri nimiumque silentes
una omnes. haut illa sui tamen immemor umquam
nec subitis turbata minis prior occupat unum
Aesoniden longeque trahit, mox talibus infit:
'me quoque, vir, tecum Minyae, fortissima pubes,
nocte dieque movent. liceat cognoscere tandem,
si modo Peliacae non sum captiva carinae
nec dominos decepta sequor consultaque vestra
fas audire mihi. vereor, fidissime coniunx,
nil equidem; miserere tamen promissaque serva
usque ad Thessalicos saltem conubia portus
inque tua me sperne domo. scis te mihi certe,
non socios iurasse tuos. hi reddere forsan
fas habeant, tibi non eadem permissa potestas,
teque simul mecum ipsa traham; non sola reposcor
virgo nocens, atque hac pariter rate fugimus omnes.
an fratris te bella mei patriaeque biremes
terrificant magnoque impar urgeris ab hoste?
finge rates alias et adhuc maiora coire
agmina: nulla fides? nullis ego digna periclis?
non merui mortemque tuam comitumque tuorum?
vellem equidem nostri tetigissent litora patris
te sine duxque illis alius quicumque fuisset:
nunc remeant, meque ecce (nefas) et reddere possunt,
nec spes ulla super. quin tu mea respice saltem
coasilia et nimio comitum ne cede timori.