Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.4.2
Not analysed yet
Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod †exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suae euentum industria sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.