Latin · ~3 min
Book 3, Chapter 6
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.6.1
Not analysed yet
P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque exercitu in Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus est. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si uictum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen ueniebat, cum multum ac diu …fatigasset umeros et cetera membra ac militari agitatione firmitatem suam probare coegisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.