Latin · ~4 min
3.6.2 to 3.6.7
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.6.2-7
Not analysed yet
L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni uoluit. L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit. C. autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque publice epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando. Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu non inpetrauisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est. Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, ut inter ipsum haustum uini uictoriae eius suas uictorias conpararet. M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.