Latin · ~4 min
Book 4, Chapter 3
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.3.14
Not analysed yet
Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus …repulsus sit. In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.