Latin · ~2 min
4.3e.1 to 4.3e.2
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.3e.1-2
Not analysed yet
Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere. Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.