Latin
Book 5, Chapter 10e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.10e.1
Not analysed yet
Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit.