Latin · ~3 min
Book 5, Chapter 10e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.10e.2
Not analysed yet
Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, ut audiuit fortissime pugnantem interisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius remouisset hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus †religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.