Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 10e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.10e.3
Not analysed yet
Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis praeceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, qui non uixerit, ita ne uiuere quidem posse qui non sit moriturus.