Latin · ~2 min
6.3.11 to 6.3.12
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.3.11-12
Not analysed yet
Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret. Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.