Latin
Book 6, Chapter 3e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.3e.1
Not analysed yet
Ceterum etsi Romana seueritatis exemplis totus terrarum orbis instrui potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii libros Archilochi e ciuitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum uerecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam aut certe summo proximum, quia domum sibi inuisam obscenis maledictis lacerauerat, carminum exilio multarunt.