Latin · ~2 min
6.4e.4 to 6.4e.5
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.4e.4-5
Not analysed yet
Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se praelaturos responderunt. Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit.