Latin
Book 6, Chapter 5
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.5.pr
Not analysed yet
Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est.