Latin · ~9 min
6.1.12 to 6.1.16
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 6.1.12-16
Not analysed yet
6. 1. 11 Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque ~similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei <con>scientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam <morte puniuit>. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque persecuta est, quoniam, cuius [uirtutis] magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere. 6. 1. 12 Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat. 6. 1. 13 Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cer<en>nio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit. 6. ext. 1 Atque ut domesticis externa subnectam, Graeca femina nomine Hippo, cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur, abiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae mandatum ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam aeternae traditam memoriae Graecia laudibus su<m><m>is celebrando cotidie florentiorem efficit. 6. ext. 2 Vehementius hoc, illud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex parte captis, Orgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurione, cui custodienda tradita erat, stuprum pati coacta, postquam uentum est in eum locum, in quem centurio misso nuntio necessarios mulieris pretium, quo eam redimerent, adferre iusserat, aurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque intento Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem uenit abiectoque ante pedes eius iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud quisquam quam corpus in potestatem hostium uenisse dicat? nam neque animus uinci nec pudicitia capi potuit.