Latin · ~9 min
6.1.7 to 6.1.11
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 6.1.7-11
Not analysed yet
6. 1. 6 Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam seuerum postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine coinquinauerat, interemit. quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemus, in qua etiam institores libidinis tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus? 6. 1. 7 Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset, eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium auxilium <in>plorante, totum collegium tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in ultionem suam ualuisse. 6. 1. 8 Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit. 6. 1. 9 Contionis haec, illa curiae grauitas. T. Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter domesticam ruinam et graue aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit. 6. 1. 10 Et quid mirum, si hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis <C.> Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias emerent.