Latin
Book 5
Varro, De Lingva Latina 5.35
Not analysed yet
Super lectulis origines quas adverti, hae: lectica, quod legebant unde eam facerent stramenta atque herbam, ut etiam nunc fit in castris; lecticas, ne essent in terra, sublimis in his ponebant; nisi ab eo quod Graeci antiqui dicebant lektron lectum potius. Qui lecticam involvebant, quod fere stramenta erant e segete, segestria appellarunt, ut etiam nunc in castris, nisi si a Graecis: nam stegastron ibi. Lectus mortui quod fertur, dicebant feretrum nostri, Graeci pheretron. Posteaquam transierunt ad culcitas, quod in eas acus aut tomentum aliudve quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. Hoc quicquid insternebant ab sternendo stragulum appellabant. Pulvinar vel a plumis vel a pellulis declinarunt. Quibus operibantur, operimenta, et pallia opercula dixerunt. In his multa peregrina, ut sagum, reno Gallica, ut gaunaca et amphimallum Graeca; contra Latinum toral, ante torum, et torus a torto, quod is in promptu. Ab hac similitudine torulus, in mulieris capite ornatus. Qua simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum; in altiorem, scamnum. Duplicata scansio gradus dicitur, quod gerit in inferiore superiorem. Graeca sunt peristromata et peripetasmata, sic alia quae item convivii causa ibi multa.