Latin
Book 5, lines 5.36.1-5.36.8
Varro, De Lingva Latina 5.36.1-8
Not analysed yet
Pecuniae signatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque ad centussis, ut as singulari numero, ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis.
In denario numero hoc mutat, quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus vicessis, quod dici solitum a duobus bicessis;
reliqua conveniunt, quod est ut tricessis proportione usque ad centussis, quo
maius aeris proprium vocabulum non est: nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii aliaeve quae res significantur.
Aeris minima pars sextula, quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se valet dimidium, ut in selibra et semodio. Uncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis, quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conclusum.
Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant: ut unde una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante, dodrans dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente.
In argento nummi, id ab Siculis: denarii, quod denos aeris valebant; quinarii, quod quinos; sestertius, quod semis tertius. Dupondius enim et semis antiquus sestertius: est et veteris consuetudinis, ut retro aere dicerent, ita ut semis tertius, semis quartus, semis quintus pronuntiarent. Ab semis tertius sestertius dictus.
Nummi denarii decuma libella, quod libram pondo as valebat et erat ex argento parva. Simbella, quod libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis.