Latin
Book 6, lines 6.6.1-6.6.6
Varro, De Lingva Latina 6.6.1-6
Not analysed yet
Incipiam hinc primum quod dicitur ago. Actio ab agitatu facta. Hinc dicimus "agit gestum tragoedus," et "agitantur quadrigae"; hinc "agitur pecus pastum." Qua vix agi potest, hinc angiportum; qua nil potest agi, hinc angulus, vel quod in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus.
Actionum trium primus agitatus mentis, quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum dicere et facere. De his tribus minime putat volgus esse actionem cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. Sed et cum cogitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator agere dicitur causam et augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura dicant quam faciant.
Cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum cogit, unde eligere possit. Sic e lacte coacto caseus nominatus; sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. A cogitatione concilium, inde consilium; quod ut vestimentum apud fullonem cum cogitur, conciliari dictum.
Sic reminisci, cum ea quae tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et ab hoc illud quod dicitur eminisci, cum commentum pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua discedit.
Hinc etiam metus a mente quodam modo mota, ut metuisti te amovisti; sic, quod frigidus timor, tremuisti timuisti. Tremo dictum a similitudine vocis, quae tunc cum valde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili, ut arista in spica hordei, horrent.
Curare a cura dictum. Cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. Recordari, rursus in cor revocare. Curiae, ubi senatus rempublicam curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones.