Latin
Book 6, lines 6.6.7-6.6.16
Varro, De Lingva Latina 6.6.7-16
Not analysed yet
Volo a voluntate dictum et a volatu, quod animus ita est, ut puncto temporis pervolet quo volt. Lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac prolabitur, ut dicebant olim. Ab lubendo libido, libidinosus ac Venus Libentina et Libitina, sic alia.
Metuere a quodam motu animi, cum id quod malum casurum putat refugit mens. Cum vehementius in movendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum parum movetur pavet, et ab eo pavor.
Meminisse a memoria, cum in id quod remansit in mente rursus movetur; quae a manendo ut manimoria potest esse dicta. Itaque Salii quod cantant:
Mamuri Veturi,
significant memoriam veterem. Ab eodem monere, quod is qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, et ideo secundum viam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et illos esse mortalis. Ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae causa monimenta dicta.
Maerere a marcere, quod etiam corpus marcesceret; hinc etiam macri dicti. Laetari ab eo quod latius gaudium propter magni boni opinionem diffusum. Itaque Iuventius ait:
Gaudia
Sua si omnes homines conferant unum in locum,
Tamen mea exsuperet laetitia.
Sic cum se habent, laeta.