Latin
Book 9, lines 9.1.108-9.1.114
Varro, De Lingva Latina 9.1.108-114
Not analysed yet
In praenominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quarta in mulieribus, in viris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. Cum essent duo Terentii aut plures, discernendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius esset, qui luci, Lucius, qui post patris mortem, Postumus.
E quibus aeque cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: videmus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volumniam Saliorum Carminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari.
Quare quocumque progressa est natura cum usu vocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinatus voluntarii maris et feminae et neutri, quae voluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur. Quocirca in tribus generibus nominum inique tollunt analogias.
XXXIX.
Qui autem eas reprehendunt, quod alia vocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliviscuntur naturam et usum. Singulare est quod natura unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum usu, ut bigae: itaque ut dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae.
Multitudinis vocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. Quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina.
Est tertium quoque genus singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis ut utrei; uter poeta singulari, utri poetae multitudinis est. Qua explicata natura apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par singulare: omnes enim numeri ab duobus susum versus multitudinis sunt neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia, oportere habere multitudinis.