Latin
Book 9, lines 9.1.115-9.1.119
Varro, De Lingva Latina 9.1.115-119
Not analysed yet
XL.
Item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta vinum vina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis vocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, argento, cum incrementum accessit, dicimus multum, sic multum plumbum, argentum; non plumba, argenta, cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim cum argenteum: nam id tum cum iam vas: argenteum enim, si pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argentum multum.
Ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habent plura et ea in usum venerunt, a genere multo, sic vina et unguenta, dicta: alii generis enim vinum quod Chio, aliud quod Lesbo, sic ex regionibus aliis. Aeque ipsa dicuntur nunc melius unguenta, cui nunc genera aliquot. Si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu communi, dicerentur sic olea et aceta ut vina. Quare in utraque re inique rescindere conantur analogias, et cum in dissimili usu similia vocabula quaerant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.
XLI.
Item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicae balneae, non balnea, contra quod privati dicant unum balneum, quom, plura balnea non dicant. Quibus responderi potest non esse reprehendendum, quod scalae et aquae caldae, pleraque cum causa, multitudinis vocabulis sint appellata neque eorum singularia in usum venerint; idemque item contra. Primum balneum (nomen est Graecum), cum introiit in urbem, publice ibi consedit, ubi bina essent coniuncta aedificia lavandi causa, unum ubi viri, alterum ubi mulieres lavarentur; ab eadem ratione domi suae quisque ubi lavatur balneum dixerunt et, quod non erant duo, balnea dicere non consuerunt, cum hoc antiqui non balneum, sed lavatrinam appellare consuessent.