Latin · ~7 min
Lines 1.75-1.82
Varro, Liber IX 1.75-82
Not analysed yet
Sic dici virum Perpennam ut Alfenam muliebri forma et contra parietem ut abietem esse forma similem, quom alterum vocabulum dicatur virile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. Itaque ea virilia dicimus non quae virum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae.
XXX.
Quare nihil est, quod dicunt Theona et Diona non esse similis, si alter est Aethiops, alter albus, si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum vocis verbi figuras.
XXXI.
Quod dicunt simile sit necne nomen nomini impudenter Aristarchum praecipere oportere spectare non solum ex recto, sed etiam ex eorum vocandi casu, esse enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: errant, quod non ab eorum obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam vim habeat, ut lucerna in tenebris allata non facit ut quae ibi sunt posita similia sint, sed ut videantur, quae sunt quoius modi sint.
Quid similius videtur quam in his est extrema littera crux Phryx? Quas, qui audit voces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse similes ex declinatis verbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit ut ex C et S crux, ex altero G et S Phryx. Quod item apparet, cum est demptum S: nam fit unum cruce, alterum Phryge.
XXXII.
Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogian, dupliciter stulte dicunt, quod et in maiore parte est et si in minore parte sit, tamen sit, nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus.