Latin · ~8 min
Lines 1.83-1.92
Varro, Liber IX 1.83-92
Not analysed yet
XXXIII.
Quod dicunt nos dissimilitudinem potius gratam acceptamque habere quam similitudinem: itaque in vestitu in supellectile delectari varietate, non paribus subuculis uxoris, respondeo, si varietas iucunditas, magis varium esse in quo alia sunt similia, alia non sunt: itaque sicut abacum argento ornari, ut alia paria sint, alia disparia, sic orationem.
Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio. Ad quae dico non dissimilitudines solum nos, sed similitudines quoque sequi saepe. Itaque ex eadem supellectili licet videre: nam nemo facit triclinii lectos nisi paris et materia et altitudine et figura. Quis facit mappas triclinaris non similis inter se? Quis pulvinos? Quis denique cetera, quae unius generis sint plura?
Cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. Ego utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut vestimenta: quare ut hic similitudines sequimur, ut virilis tunica sit virili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen virilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus.
XXXIV.
Quod aiunt ut persedit et perstitit sic periacuit et percubuit quoniam non sint, non esse analogian, et in hoc errant: quod duo posteriora ex prioribus declinata non sunt, cum analogia polliceatur ex duobus similibus similiter declinatis similia fore.
XXXV.
Qui dicunt quod sit ab Romulo Roma et non Romula neque ut ab ove ovilia sic a bove bovilia, non esse analogias, errant, quod nemo pollicetur e vocabulo vocabulum declinari recto casu singulari in rectum singularem, sed ex duobus vocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri.
XXXVI.
Dicunt, quod vocabula litterarum Latinarum non declinentur in casus, non esse analogias. Hi ea quae natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde et non eorum dicatur esse analogia quae ab similibus verbis similiter essent declinata. Quare non solum in vocabulis litterarum haec non requirenda analogia, sed ne in syllaba quidem ulla, quod dicimus hoc BA, huius BA, sic alia.