Latin · ~7 min
Lines 2.1-2.23
Varro, Liber VII 2.1-23
Not analysed yet
Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus sunt coniuncta, sed is ut quae cum his sint coniuncta, adiungam, et si quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam.
Incipiam hinc:
Unus erit quem tu tolles in caerula caeli Templa.
Templum tribus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine; ab natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. In caelo templum dicitur, ut in Hecuba:
O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis.
In terra, ut in Periboea:
Scrupea saxea Bacchi
Templa prope aggreditur.
Sub terra, ut in Andromacha:
Acherusia templa alta Orci, salvete, infera.
Quaqua intuiti erant oculi, a tuendo primo templum dictum: quocirca caelum qua attuimur dictum templum; sic:
Contremuit templum magnum Iovis altitonantis,
id est, ut ait Naevius,
Hemisphaerium ubi concavo
Caerulo septum stat.
Eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septemtrionem.
In terris dictum templum locus augurii aut auspicii causa quibusdam conceptis verbis finitus. Concipitur verbis non isdem usque quaque; in Arce sic:
Templa tescaque me ita sunto, quoad ego ea rite lingua nuncupavero.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in sinistrum.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in dextrum.
Inter ea conregione conspicione cortumione, utique ea rite dixisse me sensi.
In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum, et contemplare, ut apud Ennium in Medea:
Contempla et templum Cereris ad laevam aspice.