Latin · ~7 min
Lines 2.24-2.48
Varro, Liber VII 2.24-48
Not analysed yet
Contempla et conspicare idem esse apparet, ideo dicere tum, cum templum facit, augurem conspicione, qua oculorum conspectum finiat. Quod cum dicunt conspicionem, addunt cortumionem, dicitur a cordis visu: cor enim cortumionis origo.
Quod addit templa ut sint tesca, aiunt sancta esse qui glossas scripserunt. Id est falsum: nam Curia Hostilia templum est et sanctum non est; sed hoc ut putarent aedem sacram esse templum, eo videtur esse factum quod in urbe Roma pleraeque aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et quod loca quaedam agrestia, quae, alicuius dei sunt, dicuntur tesca.
Nam apud Accium in Philocteta Lemnio:
Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes loca?
Ea enim loca quae sint designat, cum dicit:
Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris.
Dein:
Volcania iam templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli.
Et:
Nemus expirante vapore vides,
Unde ignis cluet mortalibus clam
Divisus.
Quare haec quod tesca dixit, non erravit, neque ideo quod sancta, sed quod ubi mysteria fiunt attuentur, tuesca dicta.
Tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est Ennii illud:
Tueor te, senex? Pro Iupiter!
Et:
Quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?
Alterum a curando ac tutela, ut cum dicimus, "vellet tueri villam," a quo etiam quidam dicunt illum qui curat aedes sacras aedituum, non aeditumum; sed tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volumus domum curare dicimus "tu domi videbis," ut Plautus cum ait:
Intus para, cura, vide. Quod opust fiat.
Sic dicta vestispica, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur. Quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi.