Latin · ~9 min
1.1 to 1.7
Varro, Liber X 1.1-7
Not analysed yet
I. In verborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur vocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia: de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conveniret praeponi: quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam. Dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes verborum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant logon, quid pro portione quod dicunt ana logon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt analogiam et anomaliam, unde sit, quid sit, cuius modi sit. II. De similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem verborum. Simile est quod res plerasque habere videtur easdem quas illud cuiusque simile: dissimile est quod videtur esse contrarium huius. Minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius sit dissimile. Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo: nam similis est homo homini ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos dividunt ab reliquorum animalium specie. In ipsis hominibus simili de causa vir viro similior quam vir mulieri, quod plures habent easdem partis; et sic senior seni similior quam puero. Eo porro similiores sunt qui facie quoque paene eadem, habitu corporis, filo: itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores; qui proxume accedunt ad id, ut omnia habeant eadem, vocantur gemini, simillimi. Sunt qui tris naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias vocant non simile, alias non dissimile (sed quamvis tria sint simile dissimile neutrum, tamen potest dividi etiam in duas partes sic, quodcumque conferas aut simile esse aut non esse); simile esse et dissimile, si uideatur esse ut dixi, neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut si duae res quae conferuntur vicenas habent partes et in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem aeque animadvertendas: hanc naturam plerique subiciunt sub dissimilitudinis nomen.