Latin · ~8 min
1.8 to 1.12
Varro, Liber X 1.8-12
Not analysed yet
Quare quoniam fit ut potius de vocabulo quam de re controversia esse videatur, illud est potius advertendum, quom simile quid esse dicitur, cui parti simile dicatur esse (in hoc enim solet esse error), quod potest fieri ut homo homini similis non sit, ut multas partis habeat similis et ideo dici possit similis habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plures. Itaque quod diligenter videndum est in verbis, quas partis et quot modis oporteat similis habere quae similitudinem habere dicuntur, ut infra apparebit, is locus maxime lubricus est. Quid enim similius potest videri indiligenti quam duo verba haec suis et suis? Quae non sunt, quod alterum significat suere, alterum suem. Itaque similia vocibus esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res vel maxime discernunt analogias. Item propinquiora genere inter se verba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus, et lepus videtur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus. Quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes verborum proportione sintne quaeret. Quem locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut vitaverunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt. Itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus universis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea esse septuaginta unum, alii partis eius quae habet casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura.