Latin · ~8 min
1.82 to 1.88
Varro, Liber X 1.82-88
Not analysed yet
Haec diligentius quam apertius dicta esse arbitror, sed non obscurius quam de re simili definitiones grammaticorum sunt, ut Aristeae, Aristodemi, Aristocli, item aliorum, quorum obscuritates eo minus reprehendendae, quod pleraeque definitiones re incognita propter summam brevitatem non facile perspiciuntur, nisi articulatim sunt explicatae. Quare magis apparebit, si erit aperte de singulis partibus, quid dicatur verbum, quid similitudo verbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine communi, quid ex quadam parte. Verbum dico orationis vocalis partem, quae sit indivisa et minima. Si declinationem naturalem habeat, simile verbum verbo tum quom, et re quam significat et voce qua significat et in figura e transitu declinationis parile. Declinatio est, cum ex verbo in verbum aut ex verbi discrimine, ut transeat mens, vocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, cum item ex aliqua figura in figuram transit, ut id transit, cum quo confertur. Adiectum est "non repugnante consuetudine communi", quod quaedam verba contra usum veterem inclinata patietur, ut passa Hortensium dicere pro hae cervices cervix, quaedam non, ut si dicas pro fauces faux. Ubi additur "ex quadam parte", significat non esse in consuetudine in his verbis omnis partis, ut declinatum ab amo vivo amor sed non vivor. V. Quid videretur analogia in oratione et quas haberet species et quae de his sequendae viderentur, ut brevi potui informavi; nunc, in quibus non debeat esse ac proinde ac debeat soleat quaeri, dicam. Ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus verbis quae non declinantur analogia non debet quaeri, ut in his nequam mox vix. De his magis in alio quam in alio erratur verbo. Dant enim non habere casus mox et vix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et huius nequam et huic nequam. Cum enim dicimus hic nequam et huius nequam, tum hominis eius, quem volumus ostendere esse nequam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic nomen, cuius putamus nequitiam.