Latin · ~9 min
1.72 to 1.81
Varro, Liber X 1.72-81
Not analysed yet
De his primo genere multi utuntur non modo poetae, sed etiam plerique omnes qui soluta oratione loquuntur. Haec primo dicebant ut quaestorem praetorem, sic Hectorem Nestorem: itaque Ennius ait: Hectoris natum de muro iactarier. Accius haec in tragoediis largius a prisca consuetudine movere coepit et ad formas Graecas verborum magis revocare, a quo Valerius ait: Accius Hectorem nollet facere, Hectora mallet. Quod adventicia pleraque habemus Graeca, secutum ut de nothis Graecanicos quoque nominatus plurimos haberemus. Itaque ut hic alia Graeca, alia Graecanica, sic analogiae. E quis quae hic nothae fiunt declinationes, de his aliae sunt priscae, ut Bacchides et Chrysides, aliae iuniores, ut Chrysides et Bacchides, aliae recentes, Chrysidas et Bacchidas; cum his omnibus tribus utantur nostri, maxime qui sequontur media in loquendo offendunt minimum, quod prima parum similia videntur esse Graecis, unde sint tralata, tertia parum similia nostris. IV. Omnis analogiae fundamentum similitudo quaedam, ea, ut dixi, quae solet esse in rebus et in vocibus et in utroque; in quam harum partem quodque sit inferendum e cuius modi, videndum. Nam, ut dixi, neque rerum neque vocis similitudo ad has duplicis quas in loquendo quaerimus analogias verborum exprimendas separatim satis est, quod utraque parte opus est simili. Quas ad loquendum ut perducas accedere debet usus: alia enim ratio qua facias vestimentum, alia quemadmodum utare vestimento. Usuis species videntur esse tres: una consuetudinis veteris, altera consuetudinis huius, tertia neutrae. Vetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, phalera phaleram. Ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. Prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae. Analogia non item ea definienda quae derigitur ad naturam verborum atque illa quae ad usum loquendi. Nam prior definienda sic: analogia est verborum similium declinatio similis, posterior sic: analogia est verborum similium declinatio similis non repugnante consuetudine communi. At quom harum duarum ad extremum additum erit hoc "ex quadam parte," poetica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam omnes singuli e populo, tertiam poetae.