Latin
Book 2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.1.1
Not analysed yet
Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te non dimittemus, inquit, antequam illa tria explicaris, quae coeperas nuper dicere, cum sumus interpellati. Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here dixisti de pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coeperat hic disserere, quae esset origo, quae dignitas, quae ars ***Ego vero, inquam, dicam dumtaxat quod est historicon, de duabus rebus primis quae accepi, de origine et dignitate, de tertia parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis pastoribus dicam graece, hos per mou pollon ameinon. Nam is magister C. Lucili Hirri, generi tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis habentur. Sed haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui estis Epirotici pecuariae athletae, remuneremini nos ac quae scitis proferatis in medium; nemo enim omnia potest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes essent primae, non quo non ego pecuarias in Italia habeam, sed non omnes qui habent citharam sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes cum semper fuisse sit necesse natura sive enim aliquod fuit principium generandi animalium, ut putavit Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium horum exstitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristoteles Stagerites necesse est humanae vitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Dicaearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agrestibus ut arboribus ac virgultis decerpendo glandem, arbutum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex animalibus cum propter eandem utilitatem, quae possent, silvestria deprenderent ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas et propter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae natura quietae et aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseum adhibitum, ad corpus vestitum et pelles adtulerunt. Tertio denique gradu a vita pastorali ad agri culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus superioribus retinuerunt multa, et quo descenderant, ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret. Etiam nunc in locis multis genere pecudum ferarum sunt aliquot, ab ovibus, ut in Phrygia, ubi greges videntur complures, in Samothrace caprarum, quas Latine rotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricam montes multae. De subus nemini ignotum, nisi qui apros non putat sues vocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et Maedica et Thracia, asini feri in Phrygia et Lycaonia, equi feri in Hispania citeriore regionibus aliquot.