Latin · ~9 min
Book 2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.1.2
Not analysed yet
Origo, quam dixi; dignitas, quam dicam. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit et Graeca et Latina lingua et veteres poetae, qui alios vocant polyarnas, alios polymelos, alios polybutas; qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; ut in Colchide ad Aeetam, ad cuius arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem capras et oves, Hercules ex Africa in Graeciam exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellarunt mela. Nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia littera (vox earum non me, sed be sonare uidetur), oves belare vocem efferentes, e quo post balare dicunt extrita littera, ut in multis. Quod si apud antiquos non magnae dignitatis pecus esset, in caelo describendo astrologi non appellassent eorum vocabulis signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam ab iis principibus duodecim signa multi numerant, ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et Herculi. Ii enim dei ea secuntur, sed appellantur Gemini. Nec satis putarunt de duodecim signis sextam partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, ut quartam tenerent, capricornum. Praeterea a pecuariis addiderunt capram, haedos, canes. An non etiam item in mari terraque ab his regionibus notae, in mari, quod nominaverunt a capris Aegaeum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis Cantherium montem, Bosporum unum Thracium, alterum Cimmerium? Nonne in terris multa, ut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia a vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? Quis Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Non ipsos quoque fuisse pastores obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem? Non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum, et quod, urbs cum condita est, tauro et vacca qua essent muri et portae definitum, et quod, populus Romanus cum lustratur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries taurus, et quod nomina multa hebemus ab utroque pecore, a maiore et a minore a minore Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, Asinius et idem cognomina adsignificare quod dicuntur, ut Anni Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a pecudibus alia multa?