Latin
2.2.3 to 2.2.4
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.2.3-4
Not analysed yet
Quod ad pastiones attinet, haec fere sunt; quod ad feturam, quae dicam. Arietes, quibus sis usurus ad feturam, bimestri tempore ante secernendum et largius pabulo explendum. Cum redierunt ad stabula e pastu, hordeum si est datum, firmiores fiunt ad laborem sustinendum. Tempus optimum ad admittendum ab arcturi occasu ad aquilae occasum, quod quae postea concipiuntur, fiunt vegrandes atque imbecillae. Ovis praegnas est diebus CL. Itaque fit partus exitu autumnali, cum aer est modice temperatus et primitus oritur herba imbribus primoribus evocata. Quam diu admissura fit, eadem aqua uti oportet, quod commutatio et lanam facit variam et corrumpit uterum. Cum omnes conceperunt, rursus arietes secernendi, iam factis praegnatibus quod sunt molesti, obsunt. Neque pati oportet minores quam bimas saliri, quod neque natum ex his idoneum est, neque non ipsae fiunt deteriores; et non meliores quam trimae admissae. Deterrent ab saliendo, et fiscellas e iunco aliave qua re quod alligant ad naturam; commodius servantur, si secretas pascunt. In nutricatu, cum parere coeperunt, inigunt in stabula, eaque habent ad eam rem seclusa, ibique nata recentia ad ignem prope ponunt, quoad convaluerunt. Biduum aut triduum retinent, dum adcognoscant matrem agni et pabulo se saturent. Deinde matres cum grege pastum prodeunt, retinent agnos, ad quos cum reductae ad vesperum, aluntur lacte et rursus discernuntur, ne noctu a matribus conculcentur. Hoc item faciunt mane, antequam matres in pabulum exeant, ut agni satulli fiant lacte. Circiter decem dies cum praeterierunt, palos offigunt et ad eos alligant libro aut qua alia re levi distantes, ne toto die cursantes inter se teneri delibent aliquid membrorum. Si ad matris mammam non accedet, admovere oportet et labra agni unguere buturo aut adipe suilla et olfacere labra lacte. Diebus post paucis obicere iis viciam molitam aut herbam teneram, antequam exeunt pastum et cum reverterunt. Et sic nutricantur, quoad facti sunt quadrimestres. Interea matres eorum iis temporibus non mulgent quidam; qui id melius, omnino perpetuo, quod et lanae plus ferunt et agnos plures. Cum depulsi sunt agni a matribus, diligentia adhibenda est, ne desiderio senescant. Itaque deliniendum in nutricatu pabuli bonitate et a frigore et aestu ne quid laboret curandum. Cum oblivione iam lactis non desiderat matrem, tum denique compellendum in gregem ovium. Castrare oportet agnum non minorem quinque mensum, neque antequam calores aut frigora se fregerunt. Quos arietes summittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quae geminos parere solent. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quae propter lanae bonitatem, ut sunt Tarentinae et Atticae, pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo minus vel infici recte possit vel lavari ac putari. Harum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem adhibent diligentiam, quam hirtis. Itaque faciunt lapide strata, urina necubi in stabulo consistat. His quaecumque lubenter vescuntur, ut folia ficulnea et palea, vinacea, furfures, obiciuntur modice, ne parum aut nimium saturentur. Utrumque enim ad corpus alendum inimicum, ut maxime amicum cytisum et medica. Nam et pingues facit facillime et genit lacte.