Latin · ~1 min
Book 2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.2.5
Not analysed yet
De sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro scripta magister pecoris habet, et quae opus ad medendum, portat secum. Relinquitur de numero, quem faciunt alii maiorem, alii minorem. Nulli enim huius moduli naturales. Illud fere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centena soves hirtas singulos homines, in pellitas binos.