Latin · ~7 min
2.3.1 to 2.3.2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.3.1-2
Not analysed yet
Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio cordo de capellis, et quem ad modum breviter oporteat dicere, disce. Qui caprinum gregem constituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, et de iis eam potius, quae diutius; novella enim quam vetus utilior. De forma uidendum ut sint firmae, magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si glabrae sunt (duo enim genera earum); sub rostro duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecundiores; ubere sint grandiore, ut et lac multum et pingue habeant pro portione. Hircus molliori et potissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgulione longiore. Melior fit grex, si non est ex collectis comparatus, sed ex consuetis una. De seminio dico eadem, quae Atticus in ovibus; hoc aliter, ovium semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra caprile mobilius esse, de quarum uelocitate in Originum libro Cato scribit haec: "in Sauracti et Fiscello caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos". Oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab ovibus feris, sic quas alimus caprae a capris feris ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est nominata. De capris quod meliore semine eae quae bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti ad admissuras. Quidam etiam dant operam ut ex insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi. De emptione aliter dico atque fit, quod capras sanas sanus nemo promittit; numquam enim sine febri sunt. Itaque stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius scriptum reliquit sic: "illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?" De quibus admirandum illud, quod etiam Archelaus scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt.