Latin
Book 3, lines 3.1.38-3.1.39
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 3.1.38-39
Not analysed yet
XI. Praemissis leuioribus artibus belli, ad publici conflictus incertum et ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae militaris inuitat. Nam in euentu aperti Martis uictoriae plenitudo consistit. Hoc ergo tempus est, quo tanto magis duces debent esse solliciti, quanto maior speratur diligentibus gloria et maius periculum comitatur ignauos, in quo momento peritiae usus, pugnandi doctrina consiliumque dominatur. Veteribus saeculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores sumpta esca redderet et longiore conflictu non fatigarentur inedia. Praeterea obseruandum est praesentibus hostibus, siue ex castris siue ex ciuitate producas ad proelium, ne, sum per angusta portarum particulatim procedit exercitus, a collectis et paratis debilitetur inimicis. Ideoque prouidendum est, ut ante omnes milites egrediantur portas et aciem construant, quam hostis adueniat. Quod si intra ciuitatem manentibus paratus aduenerit, aut differatur egressus aut certe dissimuletur, ut, cum aduersarii insultare coeperint his, quos non putant exituros, cum ad praedam aut ad redeundum conuerterint animum, cum ordines soluerint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et conferti adgrediantur ignaros. Obseruatur autem, ne longo spatio fatigatum militem neue lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas; multum uirium labore inineris pugnaturus amittit. Quid faciet, qui ad aciem marcidus aduentat? Hoc et ueteres declinarunt et superiore uel nostra aetate, cum Romani duces per inperitiam non cauissent, ne quid amplius dicam, exercitus didicerunt. Inpar enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri, currentem cum eo, qui steterit, subire conflictum.
XII. Ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant, diligenter explora. Nam fiducia uel formido ex uultu uerbis incessu motibus cernitur. Ne confidas satis, si tiro proelium cupit; inexpertis enim dulcis est pugna; et noueris te oportere differre, si exercitati bellatores metuunt dimicare. Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui uirtus adcrescit et animus, praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent se facile ad uictoriam peruenturos. Tunc inimicorum ignauia uel error ostendendus est, uel, si ante a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda etiam quibus militum mentes in odium aduersariorum ira et indignatione moueantur. Animis paene omnium hominum hoc naturaliter euenit, ut trepident, cum ad conflictum hostium uenerint. Sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si, antequam dimices, frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et uidere hostem et agnoscere consuescant. Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut interimant inimicos; mores aduersariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex usu sunt non timentur.