Latin
Book 3, lines 3.1.40-3.1.41
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 3.1.40-41
Not analysed yet
XIII. Bonum ducem conuenit nosse magnam partem uictoriae ipsum locum, in quo dimicandum est, possidere. Elabora ergo, ut conserturus manum primum auxilium captes ex loco, qui tanto utilior iudicatur, quanto superior fuerit occupatus. In subiectos enim uehementius tela descendunt, et maiore impetu obnitentes pars altior pellit. Qui aduerso nititur cliuo, duplex subit cum loco et hoste certamen. Sed illa distantia est, quod, si de peditibus tuis uictoriam speras contra equites hostium, loca aspera inaequalia montuosa debes eligere, si uero de equitibus tuis contra aduersarii pedites uictoriam quaeris, sequi debes paulo quidem editiora loca, sed plana atque patentia, neque siluis neque paludibus impedita.
XIIII. Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere, solem puluerem uentum. Nam sol ante faciem eripit uisum, uentus contrarius tua inflectit ac deprimit, hostium adiuuat tela, puluis a fronte congestus oculos implet et claudet. Haec momento eo, quo acies ordinantur, etiam imperiti uitare solent, sed duci prouido cauendum est in futurum, ne post paululum accedente die noceat solis mutata conuersio, ne uentus aduersus hora solita eo pugnante nascatur. Ita ergo consistuantur ordines, ut haec post occipitium nostrum sint et, si potest fieri, aduersariorum impetant faciem. -Acies dicitur exercitus instructus, frons quae aduersum hostem spectat. Haec in pugna publica, si sapienter disponitur, plurimum iuuat, si inperite, quamuis optimi bellatores sint, mala ordinatione franguntur. Instructionis lex est, ut in primo exercitati et ueteres milites conlocentur, quos antea principes uocabant, in secundo ordine circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis uel lanceis ordinentur, quos prius hastatos uocabant. Singuli autem armati in directum ternos pedes inter se occupare consueuerunt, hoc est, in mille passibus mille sescenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec acies interluceat et spatium sit arma tractandi; inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare uoluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi atque recedendi; uehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his duobus ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam grauioribus armis conlocantur. Hi enim ad uicem muri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt, ne ordines turbent, sed uenientes aduersarios excipere et stando pugnandoque repellere uel fugare. Tertius ordo disponitur de armaturis uelocissimis, de sagittariis iuuenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant. Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his, qui alacriter uerutis uel mattiobarbulis, quas plumbatas nominant, dimicant, qui dicebantur leuis armatura. Sciendum ergo est stantibus duobus primis ordinibus tertium et quartum ordinem ad prouocandum cum missilibus et sagittis primo loco semper exire. Qui si hostes in fugam uertere potuerint, ipsi cum equitibus persecuntur; sin uero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam ac secundam aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua. Prima autem et secunda acies, cum ad spathas et ad pila, ut dicitur, uentum fuerit, totum sustinet bellum. In quinta acie ponebantur interdum carroballistae et manuballistarii fundibulatores funditores. Fundibulatores sunt qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus quottuor, cui per medium ligatur funda de corio et utraque manu inpulsus prope ad instar onagri dirigit saxa. Funditores sunt qui fundis lino uel saetis factis -has enim dicunt esse meliores -contorto circa caput brachio dirigunt saxa. Quibus scuta deerant, siue lapidibus manu iactis siue missibilibus in hoc ordine dimicabant, quos accensos tamquam iuniores et postea additos nominabant. Sextus ordo post omnes a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur; quos antiqui triarios appellabant. Hi, ut requieti et integri acrius inuaderent hostes, post ultimas acies sedere consueuerant. Si quid enim primis ordinibus accidisset, de horum uiribus reparationis spes tota pendebat.