Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.1-3
Not analysed yet
Dura mihi, medius fidius, adolescentum in bonis literis instituendorum conditio videtur, cum eorum parentes qui neque harum rerum prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio ad quae-nam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus inexpensis, ex sua animi libidine, et ut magis e sua re familiari esse putant, adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva huic vel illi certae arti scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen sine aliarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus tractandas propellunt. Hinc illae lacryrnae, hinc illa est misericordia, cum ii vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderantur, nudati, in ea aut nihil aut parum ac summa cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spem prorsus omnem abiiciunt; vel quamvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sive quod illi, ut honores in familiam inferrent, hos iurisprudentiae applicarint, hi vero, quia animi sunt sive modesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia nihil quicquam morantur, sive quod parentes repraesentati quaestus avidi filios medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti amplissimos viros, qui reipublicae in eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud hinc fit, ut tantisper dum eos pudor patris continet, studia ingratiis et contemptim colant, non serio nec sedulo excolant; at ubi primum eo pietatis officio soluti sunt, eo literarum studio prorsus neglecto et posthabito, ad iners ocium, et saepe ad malas animi artes vitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum fortem decet, quam viam semel ingressus est, insistere velit, is sane quod ex parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et oscitanter didicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam publicis distentus, a surdis authoribus per semet ipsum ediscere debet; qua in re tot tantaeque se difficultates obiiciunt. ut compluribus saepe amarum duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur.